Thursday, May 26, 2011

De 'Arte Mortua'


Amicus quidam mihi vetus in Facebook hanc pelliculam posuit. Cum in lyceo abhinc annos sex essemus, pelliculas huius adulescentis aspiciebamus et nos illis valde fruebamur. Hodie ille adulescens praeclarus est sed, ut videtur in pellicula quam posui supra, saeverior.

Fateor illum mihi deësse ob sententiam eius quam in hac pellicula vidimus. Isto cantui nunc insectationes minuatim faciam.

"Ludiones implicatos videri mallunt, nos autem implicati non sumus."
Haud infitias eo ludiones implicatos videri malle et saepius nimis falsos esse. Adhuc recte dicit at calli quod sequitur, ut dicam, bona finis non est.

"Demens sane sum si me tantae operae tantique lucri quod assiduissime lucrati estis dignum censeam. Perdormiebam cum in pharmacopolio munus functi essetis."
Hoc subcontumeliosum! Qua de re in pharmacopolio munus fungi magis dignitatis quam artem edere? Qui in pharmacopolio munus fungantur vitia etiam sustinere funguntur! At quidnam hoc vitium? Vivere, edere, legere, apud amicos sibi frui, scurra esse? Munus ei est quia uber auctor et ludio est! Estne vitium ei opera ob ingeniositatem? Si homines ei pecunias dent ob hoc 'vitium,' dignus est. Oblectato aprobationeque sensus vitae opus est hominibus et id praebet. Tantae operae tantique lucri quod "assiduissime lucrati estis" valde dignus est.

"Totum somnium est. Medicamina gero."
Non est somnium, hominibus placet. Utrum an non medicamina gerat non interest. (Nihilo setius est enim iocosum)

"Per lucrum volvimus cum Georgius Carlin in supulcro suo volvat."
Uter vir, Bo Burnham Georgiusque Carlin, est interpres civitatis nostrae. Carlini Burnham non deësset. Item Carlin quoque per lucrum volvebat...

"Et omnes pauperes multo digniores... quia nomen mihi illuminatum esse voluit, familiam quindecim dies diebus quadraginta hercle multiplicatas aluissem."
Ob pauperitatem solam illi homines digniores? Mores sui valde pravi. Nullus homo dignus ob pauperitatem est. Dignus est ob sedulitatem eius. Qua de re pauper familiam suam sustinere non possit? Licet ob difficultatem vitae omnibus hominibus occasiones idem non adsint at non est quod digniores eo sint quo minus lucri lucrentur. Si familiam quindecim dies diebus quadraginta hercle multiplicatas alere Burnham potest et illos pauperes eo digniores esse opinatur, eum decet sic facere! Vae...

"Artifex sum, di mi ignoscant! Artifex sum, noli me laudare, quaeso! Artifex sum, noli me observare, quaeso! Artifex sum, licet me castigare! Artifex gloriosus, pergloriosus! Artifex sum, artifex sum, artifex sum! Sed modo adulescens, modo adulescens, adulescens, adulescens et forte adolescam..."
Hoc percontumeliosum! Artifex enim est, non est quod pigere debet. Verum probe dixit "licet me castigare" ut ego eum castigo. Macte virtute. Atque haud gloriosus est, non se dignat dignum nihili fere. Contemptus est. Ceterum se dicit modo adulsecentem esse et forte adolescat. Probe dixit etenim ita spero.

Iam aliter habeatur haec pellicula... maius lucrum lucratus est quam si "egomet" dixisset "munus meum amo et dignus sum observari laudarique." Hominibus valde placet ipsos digniores esse dici quam homines qui sese studuisset praestare ceteris, praecipue ab illis qui tales sunt homines. "Haud tam dignus sum quam tu!" Haec sententia est causa solvendi argentum multum... Igitur forsitan Burnham est argutus. Sui causa sic spero nam nisi ei se suspendenum sit. (Quam acer sum ego!)

Tuesday, May 24, 2011

Pugna Saeculi


Haec pellicula tam mirabilis ut quid dicam nescio... Musica auribus placet (si musicam rap auscultare tibi libeat), cinematographia clara peritaque, histriones cantoresque splendidi, et tandem sententiae perbene explicatae sunt. Nescio quomodo incipiam...

Primo si Keynem Hayekemque non cognoscas, paululum de philosophiis propriis: Keynes Hayekque oeconomistae primae dimidiae partis saeculi XX erant qui in in terminis adversis spectri oeconomici, ut dicam, stant. Keynes philsophiam oeconomicam quae (ex anglico) 'ab summo in fundum' dicatur proponit cum Hayek adverse 'ab fundo in summum' proponat. 

Nos hodie philosophia Keynesiana in USAe utimur. Id est, res publica Americana pecuniis utitur quae nondum extant ut pecuniae in oeconimiam nostram immittantur et ut, secundum philosophiam Keynis, oeconimia nostra circulet. Respublica munera creat subsiciva ut plus pecuniarum munerumque adsit. Consumere est dominus. Hayek aliter proponit: 'munera sunt modus vivandi, non fines ipsae.  Auctus verum fretum productione.' 

Maior pars pellicula libris sententiisque κλεινοῖς alludit: Libri: Keynis The End of Laissez-Faire, Hayekis The Road to Serfdom et The Pretense of Kowledge etc. 

Nota bene praesidem Keynem adiuvare quamquam victus est. Sententiae auctorum huius pelliculae tunc perlucent quo Keynes victor indictus est. Quamvis Hayek vincat aut prope dicit, populus Keynei favet. Nota etiam custos in initio Hayekem non cognoscere quo ille operarius publicus gratias Keynei debet et Hayek minus clarus est. Sunt etiam philosophi alteri: Malthus, Say, Mises.

Ceterum haec pellicula mihi placet valde. Cum pelliculam aspicerem, me sensit studium penitum rerum oeconomicarum apud antiquos nostros. Forsitan in futuris plus de rebus oeconimicis apud Romanos Graecosque legam? Reapse philosophiam Hayekianam diligo quamquam Latine perbene explicare nequivi, quam ob rem, quaeso, ignosce mihi.

Saturday, May 21, 2011

Vita Fluitans

Nimium tempus transvolavit ex quo vobis novissimus scripsi, at nunc nuntias de futuris meis atque vitae affero! (quaeso, detinete plaudere) Sicut primum in blog meo de tribus partibus vitae meae scripsi, denuo de tribus partibus scribam. Tres partes sunt Academia et Germania et Litterae.

Pars Prima - Academia
Universitatem Columbiam Novo Eboraci proxima dua semestria frequentabo! Testimonium Post-Baccalaureum solum sequar at postquam vel M.A. vel Ph.D petam. Notae mihi in Frankliniano & Marshalliano inter primos duos annos flagitiosissimae erant quod facultatem institutum inveniendi contigisse mihi censeo. Attamen posteros duos annos notae mihi bene fiebant et mirifice laureatus cum laude sum :).

Quod me vexat, diaetam invenire opus est. Haud peritus diaetas inveniendi sum quod alma mater hac difficultate me praeteritos quattuor annos liberabat. Nobis discipulis semper diaetas praebebat, at nunc Universitas Columbia eodem modo non agit -.-'

Caput igitur mihi dolet.

Si consilia habeatis fac ut sciam, quaeso, precor, oro!

Pars Altera - Germania
Amoena Brema Mane
Ob institutum nomine Goethe, in Bremam ibo discendi loqui Germanice causa ante diem IVum Nonas Iulias usque ad ante diem Vum Kalendas Augustas (mihi libuit in more Romano dies dare, at in more huius aetatis id est ab IV Iulii ad IIXXX Iulii).
Scilicet linguam Germanam aliquantum examinavi quod haud credibile esset me discere Germanice loqui unum mensem solum. Lingua Latina est mihi auxiliolo ut casibus utitur sed, confidendum est, difficultas generis me habet. Verba quoque valde aliena sunt et quia philologus sum, mihi inquirere originem verborum germanorum sumo. Etymologiae sunt longe alieniores quam verba ipsa! Exempli gratia, verbum germanum pferd sibi vult equus. At unde venit? Antiqui alti Germani pfarifrit quod ab verbo Latino paraveredus venit. Paraveredus est equus additus tabellario ad locos ἐσχάτους incedendum. Qua de re Germani verbum istum asciverunt? Item verbum Germanum arzt sibi vult medicus. Denuo unde venit? Medii alti Germani arzet quod ab verb graecolatino archiater (ἀρχιατρός)  venit. Archiater erat medicus primarius regi imperatorive. Mehercle.
Nec eo setius iter in Germaniam studium meum excitat et eundo gaudeo. Facultas Germanice loquendi me certe adiuvabit annos futuros. 


Pars Tertia - Litterae
Edictum Romanticum ab Ayn Rand scriptum iam lego et me diligit. Me interest quia quatenus scio mihi Atlas Mundum Effudit lecto philosophia Randiana bene artibus non concinit. At manifeste erravi, enim perbene artibus concinit dum, ut ipsa ait, "mens affectus ducat." Ars est modum recreandi mundum privum subiectivumque ut mundus ille realis obiectiviorque fiat. Non est (aut fortasse melius, sit) ars sine ratione; non est ars ultra conceptionem. :)

Lego atque temptamina scripta ab professoribus meis futuris. Iam Cum Carmine Crescit et Annus: Ovid's Fasti and the Poetics of Simultaneity ab Katharina Volk scriptum scrutor et commentarium privum scribo. Ita faciam plurima temptamina ab professoribus meis futuris scripta. :)

Vita semper fluitat.


-----------------------------------------------------------
Et nunc vobis qui totum hoc blog legistis, quia imago catti quod praeterito blog posui centenos lectores traxit, sententiam Ovide exprimam cum imagine catti alteri:
"Cum carmine crescit et annus..." 
Et cum anno crescit et cattus.
(hahahae, fere scurra sum! An non.)

Sunday, February 13, 2011

Περὶ Μεριμνήματος Θερείου

Hac aestate quid facturus sim nescio, at me tirocinio valde egere puto. Quid tirocinium? Non est verbum quod Anglice "internship" transferendum sit, sed Italice est verbum "tirocinio" unde venit mihi "tirocinium." Ad hoc tirocinio magnopere egeo ne hac aestate in clunibus domi sedero nihili dignus.

At rogandum est quid tirociniorum discipulis Latinitatis Graecitatisque exstent. Epistulam electronicam ad doctores meos misi et eatenus unus eorum mihi respondit. "Tirocinios ignoro." inquit "Utrum quidem an non extent me nescire fateor. Alicuicum gratis studere velis? Si experientiam aestivam requiris, Durham Universitas in Anglia cursum duas hebdomades legendo manuscripta mediaevalia agit."

Cursus legendo manuscripta mediaevalia? Magnopere certus sum mihi placeat et sic forsitan illo cursui adero. At tantummodo duas hebdomades agitur! Quid de relinqua parte aestatis? Lectores mei, quaeso, si quid tirociniorum vos sciatis, fac ut ego sciam. Vos omnes amabo.

Vae mihi, quoddam nescio quid me habet et non me dimittet. In cursu Graeci legimus "Φιλοκτήτης" apud Sophoclen et verbum quoddam inveni quod haec res exacte describit, "μερίμνημα." Id est sollicitudo metusque quorum futura sint.

Futura multo ἄγνωστα sunt et me recte angunt.

Hm, imaginem nullam posui in hoc blog... Igitur imaginem quae μερίμνημα describit atque quod cattos corpore cuncto amo, cattus sit. Ecce, lectores:

Cattus Permotus

Sunday, January 23, 2011

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Semestre extremum mihi Universitatis est atque etiamnum quid facere in vita mea velim nescio. Curriculum vitae meum cum applicationibus ad quasdam universitates misi et dum responsum aspiciam mentem mihi suspendo. Interdum agnosco me non intellego utrum fata me ducant an trahant. Quid est quod facere ad conceptionem meam utlitatis honestatisque ἅμα satisfaciendum possim? Mihi valde libet omnia discere, sed nescio quo pacto progrediar. Scio me queritari at in tam multis me abdidi et haud credendum est quam fessus sim.

Etiam non nuper novas res addidi quod pensa scholaria me opprimunt. Sed volo tamen Latine scriebere, iam igitur scribo. Non mihi libet de aliquibus praecipuis scribere... sed forsan tibi dare praeterea carmen quoddam possum. Grex id composuit nomine "Balmorhea." Carmen ipsum "Baleen Morning" vocatur, Latine "Balaena Matutina," ecce:





Iam quin eo dormitum? Mihi eundum est ut mane surgam quod in lectionibus duobus, Francogallica Litterisque Africanis, cras adero. Hodie legebam librum Africanum titule "Things Fall Apart," Latine "Res Dilabuntur" et mihi valde placebam. Age nunc proficiscior, iam lucescit...

Saturday, January 1, 2011

Eamus!

Promitto me explanaturum esse...



Ad incipendum partem hanc novam mei blog, cogitabam me oporteret coepere discutendo istud idioma "eamus!" Cur non?

Imprimis praebere unum exemplum iucundum volo quod apud Ciceronem inveni:

"Quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut 'Nobiliorem mobiliorem' Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset 'eamus deambulatum' et ille 'quid opus fuit de?' 'Immo vero' inquit 'quid opus fuit te?' "
(Cic. de Orat. 2.256)

Iam istud idioma "Eamus!" Anglice tria clara significat, sic opinor:  "ire debemus!" et "certemus!" et "speremus fore ut vincas!"

Nam clare hae significationes in Latino sermone non similiter dicuntur, ut aeque in multis altris sermonibus. Certum scio linguam Italicam easdem siginificationes non fere, sed de altris linguis haud certus sum. At sermo Latinus videtur unam significationem solam tenere, id est, primam significationem "ire debemus."

Ut soleo, sermonem apud Plautum inspexi exemplaque haecce inveni:

"Eamus, Amphitruo. Lucescit hoc iam."
"Eamus hinc intro, ut laves."
"Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent."
"Nunc eamus ad lenonem."
"Eamus intro, ut prandeamus."
"Age eamus ergo."

Tum apud Terrentium:

"Eamus! Duc me ad eum, obsecro."
"Eamus, due nos, sodes."
"Eamus ergo ad eum ocius."

Deinde apud Petronium:

"Eamus in forum et pecunias mutuemur"

Tamen haud facile dictu est utrum haecce exempla essent sola an plura in sermone cottidiano extarent.

Aperte nonnulla idiomatum exempla quae "ire" utantur nobis emicant sicut "in ius ire" et innumerabilia altera quae praefixis suffixisque utantur.

At quid hodie in vito cottidiano nostro? Libenter audio te rogasse!

Tu quoque abutere Linguam Latinam potes!
Immo vero quid melius quam turmā praeferitā tuā
idiomatibus perperam translatis favere!
Eme proprium tuum hodie!

Si quis "eamus" in Google quaerat, subprominenter inveniet Sigagianos (i.e. qui Sicagi habitent) uti locutione "eamus catuli!" ut turmā basipiliariā, Sicagi Catulis (Anclice, Chicago Cubs), faveant. Ecce nexus "Eamus Catuli!" Aspice quoque imagines adpositas. At haud iudex sum et ego quoque Sicagi Catulos valde amo, ut Sicagi natus sum. Ut opinior, per deos immortales, qui Sicagi Catulis faveant omnia temptare prompti sunt si forte turma sua vincat...

Sed ubi Latinitas, ibi discipuli prompti ad illum servandum. Hic blogger  probe locutionem "eamus catuli" esse falsam translationem agnovit, sed ipse translationem proponit quasi "imus pro catulis" legatur. Etiam "eamus catuli" 'laxe transferi' postulat ut "Let's Go Cubs." Non est "laxe" sed vere ad verbum. Res est ut translatio nimis prope idioma Anglicum sit. Aye... Falsi sunt multi qui se sermonem Latinum intellegere pronuntient. Vae nobis...

Sed nunc finem pervenimus. Si hoc integrum legisti, macto virtute! Senentias tuas relinque, quaeso. Mox iterum scribam!


Tuesday, December 28, 2010

Cogitationes De Donibus Intervalloque Hiberno

Carolus Fuscus atheus est et Natalem celebrat.
Nonne mihi credas? Simplicter sensum habet.
Noli dubitare.
Iam nuper scilicet Christi Natalis non modo a Christianibus sed etiam a Nonchristianibus (ut a me atheo) celebratus est. Genitores vero mei divortium acturi sunt, qua de re hic Natilis subinconcinnus habebatur. Patri duos libros dedi, unum de rationalismo optimistico alterque de "coquendo omnia." Pater quidem haud coquus est ac sine matre libro ad discendum coquere opus est, at quoque pater, qui me atheum esse educabat, haud optimista quamquam realista est. Itaque libros ei gaudio futuros esse spero. Matri... heu... Matri donum unum dedi. Matri horologium parietarium simile poculi caffearii dedi quod caffeum ei valde placet. Sed etiam sunt de hōc dono dictu plura. Imprimis quid erat quod ei dedisse possem? Soror et ego ei natalibus praeteritis libros et pelliculas et musicam et etiam ordinatrum dedimus at numquam istis usa est! Numquam legit, numquam pelliculas spectat, numquam ordinatro utitur, quid amplius? Adeo horologium parietarium ei dedi quia quid est quod ei libet agere nisi tempus fugere spectare in suis aedibus novis. Scio me acerbum videri, sed si tu viginti duos annos apud matrem gessisses, tum tu sic acerbus esses. Ea cucurbita...

Quebeci sol semper occidens. Verum.
Sed haec hactenus nimis acerba fuerunt! Vita mea non tantum acerba sed etiam laeta est, nam puella et ego urbem Quebeci ituri sunt! Ea photographias memoriasque novas nostri facere se velle aiebat, itaque iter statuimus. Nescio quid sit visu Quebeci, sed puella me videtur illam urbem bene cognoscere ut mihi consilia praestantia iam reulit. Insuper, puella mea Francogallice loqui potest, sed ego solum tenuiter... Enim Anglice quoque loquunter Quebeci, sed multa Francogallice sunt. Forsitan est etiam aliquis qui Latine loquatur! Verisimilissime non sic. Quamquam cum gaudio iam prospecto :)

Suavitas Inmixta
    Hm, quid amplius? Ah, forse me "quid Natale accepisti?" rogat... Me dolet tibi dicere solum unum donum me accepisse Natale... At quid erat? iPad erat! Non sunt verba Latina quibuscum breviter iPad Latine  describere possim, sed, mihi crede, suave est. Forsitan etiam nunc me rogat "Sed... iPad... perinutile est! Iam habes ordinatrum gestabile, quid de hoc?!" Simplex est! iPad luxu solo. Cum ordinatrum gestabile portare nolo aut non opus ordinatro gestabile integro est aut etiam applicationibus iPad frui volo, id mecum ferre possum! Levius et suavius et iucundius ordinatro integro est. Praeterea, pelliculas spectare possum sine molestiā. Megaphona sua idonea sunt ad pelliculas spectandum atque non percalefacit ut ordinatrum gestabile meum solet. Quid multa? Haud neccessarium dictu, mihi valde delectat.

   
Ego scribens prospectum mei blog. Solus. Vae mihi
Denique, mihi rogandum est... estne quis qui hoc blog legat? Amicis meis hoc monstravi et mihi probe riserunt. Si quis qui hoc blog legat, sententias tuas relinque, quaeso. Sint emendationes, cogitationes propriae, altera blog Latine Graeceve scripta, mihi credi, quidlibet fere quod tibi libet scribere. Insuper, cogitabam me nova additurum esse. Id est, photographias et verbum Latinum quod id describit unā cum cogitationibus etymologicis propriisve. Quid censeas dic mihi.

Iam gratias ago tibi si hoc totum legisti! Scribam quod fors feret. Vale!