Tuesday, January 15, 2013

Mundus Mirabilis

Iamdudum scripsi me denuo scripturum esse, tamen quidem mentitus sum. Ob hoc, ignosce mihi. Multa in vita mea venerunt varia, et haud egomet ipse rationem tenere poteram. Sed nunc redeo ut vobis proferam novam pelliculam quam feci! Quod feriae hibernales aguntur, multo plus mihi praebetur otii. Nuper εὐκαλήλῃ exerceor, et (quasi in legibus εὐκαλήλων legatur) carmen "What a Wonderful World" didici. Sed satis non erat: vertendum Latine. Propter quod nunc scribo!

Ecce Mundus Mirabilis:

Verba:

Viridant arbores
et rubent rosae
iam efflorescunt
animae nostrae
mihi cogitandus
mundus mirabilis


Caelum azureum
et nubes albae
candorque solis
at placet nox
et mihi cogitandus
mundus mirabilis

Iam arcūs colores
e nubibus pulchri
sunt velut in ore
cuiusquam sociī

Amici salutant
cum gaudio
re vera aiunt
"te... te amo"

Infantes flent sed
Mox vigebunt
nesciemus nos
quod callebunt
mihi cogitandus
mundus mirabilis.


Quaeso me corrigas si quid aptius putaris. :)

1 comment:

  1. I am a writer of short stories, and I started a story about a mulatto girl who goes into Latin Class and a giant sophomore boy who goes into the choir. My dad told me about singing Latin in the high school choir, so I've set up my story to have a few joint sessions of Latin and Choir. The older class is going to sing something in Latin for the newcomers. May I use your translation in my writing?

    ReplyDelete