Sunday, January 23, 2011

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Semestre extremum mihi Universitatis est atque etiamnum quid facere in vita mea velim nescio. Curriculum vitae meum cum applicationibus ad quasdam universitates misi et dum responsum aspiciam mentem mihi suspendo. Interdum agnosco me non intellego utrum fata me ducant an trahant. Quid est quod facere ad conceptionem meam utlitatis honestatisque ἅμα satisfaciendum possim? Mihi valde libet omnia discere, sed nescio quo pacto progrediar. Scio me queritari at in tam multis me abdidi et haud credendum est quam fessus sim.

Etiam non nuper novas res addidi quod pensa scholaria me opprimunt. Sed volo tamen Latine scriebere, iam igitur scribo. Non mihi libet de aliquibus praecipuis scribere... sed forsan tibi dare praeterea carmen quoddam possum. Grex id composuit nomine "Balmorhea." Carmen ipsum "Baleen Morning" vocatur, Latine "Balaena Matutina," ecce:





Iam quin eo dormitum? Mihi eundum est ut mane surgam quod in lectionibus duobus, Francogallica Litterisque Africanis, cras adero. Hodie legebam librum Africanum titule "Things Fall Apart," Latine "Res Dilabuntur" et mihi valde placebam. Age nunc proficiscior, iam lucescit...

1 comment:

  1. Mihi placuit tuum carmen translatum "Mundus Mirabilis." Mihi et placet "Res Dilabuntur." (Habitabam in Africa, ubi primus Achebii opus lexi.)
    Jim Rumford
    jamesrumford.blogspot.com

    ReplyDelete