Saturday, May 21, 2011

Vita Fluitans

Nimium tempus transvolavit ex quo vobis novissimus scripsi, at nunc nuntias de futuris meis atque vitae affero! (quaeso, detinete plaudere) Sicut primum in blog meo de tribus partibus vitae meae scripsi, denuo de tribus partibus scribam. Tres partes sunt Academia et Germania et Litterae.

Pars Prima - Academia
Universitatem Columbiam Novo Eboraci proxima dua semestria frequentabo! Testimonium Post-Baccalaureum solum sequar at postquam vel M.A. vel Ph.D petam. Notae mihi in Frankliniano & Marshalliano inter primos duos annos flagitiosissimae erant quod facultatem institutum inveniendi contigisse mihi censeo. Attamen posteros duos annos notae mihi bene fiebant et mirifice laureatus cum laude sum :).

Quod me vexat, diaetam invenire opus est. Haud peritus diaetas inveniendi sum quod alma mater hac difficultate me praeteritos quattuor annos liberabat. Nobis discipulis semper diaetas praebebat, at nunc Universitas Columbia eodem modo non agit -.-'

Caput igitur mihi dolet.

Si consilia habeatis fac ut sciam, quaeso, precor, oro!

Pars Altera - Germania
Amoena Brema Mane
Ob institutum nomine Goethe, in Bremam ibo discendi loqui Germanice causa ante diem IVum Nonas Iulias usque ad ante diem Vum Kalendas Augustas (mihi libuit in more Romano dies dare, at in more huius aetatis id est ab IV Iulii ad IIXXX Iulii).
Scilicet linguam Germanam aliquantum examinavi quod haud credibile esset me discere Germanice loqui unum mensem solum. Lingua Latina est mihi auxiliolo ut casibus utitur sed, confidendum est, difficultas generis me habet. Verba quoque valde aliena sunt et quia philologus sum, mihi inquirere originem verborum germanorum sumo. Etymologiae sunt longe alieniores quam verba ipsa! Exempli gratia, verbum germanum pferd sibi vult equus. At unde venit? Antiqui alti Germani pfarifrit quod ab verbo Latino paraveredus venit. Paraveredus est equus additus tabellario ad locos ἐσχάτους incedendum. Qua de re Germani verbum istum asciverunt? Item verbum Germanum arzt sibi vult medicus. Denuo unde venit? Medii alti Germani arzet quod ab verb graecolatino archiater (ἀρχιατρός venit. Archiater erat medicus primarius regi imperatorive. Mehercle.
Nec eo setius iter in Germaniam studium meum excitat et eundo gaudeo. Facultas Germanice loquendi me certe adiuvabit annos futuros


Pars Tertia - Litterae
Edictum Romanticum ab Ayn Rand scriptum iam lego et me diligit. Me interest quia quatenus scio mihi Atlas Mundum Effudit lecto philosophia Randiana bene artibus non concinit. At manifeste erravi, enim perbene artibus concinit dum, ut ipsa ait, "mens affectus ducat." Ars est modum recreandi mundum privum subiectivumque ut mundus ille realis obiectiviorque fiat. Non est (aut fortasse melius, sit) ars sine ratione; non est ars ultra conceptionem. :)

Lego atque temptamina scripta ab professoribus meis futuris. Iam Cum Carmine Crescit et Annus: Ovid's Fasti and the Poetics of Simultaneity ab Katharina Volk scriptum scrutor et commentarium privum scribo. Ita faciam plurima temptamina ab professoribus meis futuris scripta. :)

Vita semper fluitat.


-----------------------------------------------------------
Et nunc vobis qui totum hoc blog legistis, quia imago catti quod praeterito blog posui centenos lectores traxit, sententiam Ovide exprimam cum imagine catti alteri:
"Cum carmine crescit et annus..." 
Et cum anno crescit et cattus.
(hahahae, fere scurra sum! An non.)

No comments:

Post a Comment