Sunday, January 23, 2011

Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.

Semestre extremum mihi Universitatis est atque etiamnum quid facere in vita mea velim nescio. Curriculum vitae meum cum applicationibus ad quasdam universitates misi et dum responsum aspiciam mentem mihi suspendo. Interdum agnosco me non intellego utrum fata me ducant an trahant. Quid est quod facere ad conceptionem meam utlitatis honestatisque ἅμα satisfaciendum possim? Mihi valde libet omnia discere, sed nescio quo pacto progrediar. Scio me queritari at in tam multis me abdidi et haud credendum est quam fessus sim.

Etiam non nuper novas res addidi quod pensa scholaria me opprimunt. Sed volo tamen Latine scriebere, iam igitur scribo. Non mihi libet de aliquibus praecipuis scribere... sed forsan tibi dare praeterea carmen quoddam possum. Grex id composuit nomine "Balmorhea." Carmen ipsum "Baleen Morning" vocatur, Latine "Balaena Matutina," ecce:





Iam quin eo dormitum? Mihi eundum est ut mane surgam quod in lectionibus duobus, Francogallica Litterisque Africanis, cras adero. Hodie legebam librum Africanum titule "Things Fall Apart," Latine "Res Dilabuntur" et mihi valde placebam. Age nunc proficiscior, iam lucescit...

Saturday, January 1, 2011

Eamus!

Promitto me explanaturum esse...



Ad incipendum partem hanc novam mei blog, cogitabam me oporteret coepere discutendo istud idioma "eamus!" Cur non?

Imprimis praebere unum exemplum iucundum volo quod apud Ciceronem inveni:

"Quod habet parvam verbi immutationem, quod in littera positum Graeci vocant παρονομασίαν, ut 'Nobiliorem mobiliorem' Cato; aut, ut idem, cum cuidam dixisset 'eamus deambulatum' et ille 'quid opus fuit de?' 'Immo vero' inquit 'quid opus fuit te?' "
(Cic. de Orat. 2.256)

Iam istud idioma "Eamus!" Anglice tria clara significat, sic opinor:  "ire debemus!" et "certemus!" et "speremus fore ut vincas!"

Nam clare hae significationes in Latino sermone non similiter dicuntur, ut aeque in multis altris sermonibus. Certum scio linguam Italicam easdem siginificationes non fere, sed de altris linguis haud certus sum. At sermo Latinus videtur unam significationem solam tenere, id est, primam significationem "ire debemus."

Ut soleo, sermonem apud Plautum inspexi exemplaque haecce inveni:

"Eamus, Amphitruo. Lucescit hoc iam."
"Eamus hinc intro, ut laves."
"Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent."
"Nunc eamus ad lenonem."
"Eamus intro, ut prandeamus."
"Age eamus ergo."

Tum apud Terrentium:

"Eamus! Duc me ad eum, obsecro."
"Eamus, due nos, sodes."
"Eamus ergo ad eum ocius."

Deinde apud Petronium:

"Eamus in forum et pecunias mutuemur"

Tamen haud facile dictu est utrum haecce exempla essent sola an plura in sermone cottidiano extarent.

Aperte nonnulla idiomatum exempla quae "ire" utantur nobis emicant sicut "in ius ire" et innumerabilia altera quae praefixis suffixisque utantur.

At quid hodie in vito cottidiano nostro? Libenter audio te rogasse!

Tu quoque abutere Linguam Latinam potes!
Immo vero quid melius quam turmā praeferitā tuā
idiomatibus perperam translatis favere!
Eme proprium tuum hodie!

Si quis "eamus" in Google quaerat, subprominenter inveniet Sigagianos (i.e. qui Sicagi habitent) uti locutione "eamus catuli!" ut turmā basipiliariā, Sicagi Catulis (Anclice, Chicago Cubs), faveant. Ecce nexus "Eamus Catuli!" Aspice quoque imagines adpositas. At haud iudex sum et ego quoque Sicagi Catulos valde amo, ut Sicagi natus sum. Ut opinior, per deos immortales, qui Sicagi Catulis faveant omnia temptare prompti sunt si forte turma sua vincat...

Sed ubi Latinitas, ibi discipuli prompti ad illum servandum. Hic blogger  probe locutionem "eamus catuli" esse falsam translationem agnovit, sed ipse translationem proponit quasi "imus pro catulis" legatur. Etiam "eamus catuli" 'laxe transferi' postulat ut "Let's Go Cubs." Non est "laxe" sed vere ad verbum. Res est ut translatio nimis prope idioma Anglicum sit. Aye... Falsi sunt multi qui se sermonem Latinum intellegere pronuntient. Vae nobis...

Sed nunc finem pervenimus. Si hoc integrum legisti, macto virtute! Senentias tuas relinque, quaeso. Mox iterum scribam!