Thursday, November 11, 2010

Interrogatorivm

Hodie interrogatorium habui, et censeo me potesse fari honeste superavisse! Interrogatori placebat studium meum linguis et confabulabamur paedagogiam linguisticam et quā de re actio adipiscendi linguas alienas non tantum de grammaticā sed etiam de humanitate sit. Linguae quidem fabricatae sunt ut intellegantur, non ut ambages ad discipulos conturbandas creaverint (mī rogandum est an hoc exemplum praestans ironiae sit an non, quod Latinitas mea haud bona est atque lingua iusta difficilior sit... attamen, quid dixi consentit, me iudice, quoniam non iam mihi accessit uti humanitate Latinā vivereque Latine).

Nunc mihi tantum manet petitionem facere ad STA, Southern Teachers Agency, (i.e. - Opera Meridianis Magistris)! In interrogatorio me dixi opus in Marilandia, Vasingtonia D.C., aut praesertim in Pennsylvania malle. Felix certo ero dum puella mea scholam medicam iuxtim inveniat... Eh, non sollicitatus modo me oportet, petitio mea non iam exigitur!

Cras iterum scribam de quacumque me movet. Fortasse de nuntiis scriptis ab Ephemeride scribam? Nescio quid, sed videro.

Initivm

Ita meum blog incipit. Quid dicam nescio, at certus sum multa mihi dicenda sunt... sic meae fabula vitae agitur...

Adhuc, vita mea in tres partes est divisa, ut sequitur:

Pars Prima - Universitas Mea
Discipulus sum apud universitate Franklin & Marshall, Lancastriae in Pennsylvania. Disciplina primaria mihi est de litteris Latinis Graecisque Antiquis (ut patere debet quod blog habeo Latine... videlicet sum quis "inconcinnus" vocetur) Mirabiliter, contra quod censueris, frater in fraternitate sum, nomine Phi Kappa Psi. Quid sit numerus Latinistarum qui in fraternitate sint nescio, sed unus numeror. Reapse fraternitas mea plena inconcinnorum est, quo fit ut in numeris eis me iunxerim. Est mihi puella, cui nomen Latine translato est Minerva. Illa rebus medicis studet. Nos anniversarium accedimus die undevicesimo Novembris! Duo anni et menses octo! Amici mei semper excitati sunt discutere omnia, quidquid sit, usque ab feminismo ad qua de re opinio fiscalis conservativa oeconomiae nostrae prosit. Omnia licent. O! Notae meae quoque maximi momenti sunt, et bene valent.


Pars Altera - Vita Propria
In mente habeo ut postquam in universitate laureatus ero universitatem alteram frequentam.  Magister in lyceo ero et spero fore ut pueros puellasque legere scribereque etiam loqui Latine discam. Linguas colligere mī placet, loquor Anglice naturaliter, Italice volubiliter, Gallice peius, et Sinice pessime. Autem scio locutiones aliquas Russice, Iaponice, Hispanice, Turkiceque. Legere mihi valde placet, et nunc lego librum de paedagogiā linguae Latinae Graecaeque titulo translato Latine "Cum Linguae Mortuae Loquntur." Lego quoque librum a doctore meo scriptum titule "The Messengers: Fire of the Gods," i.e. "Nuntii: Ignis Deorum." Iam atque iussu patris mei legī librum ab Ayn Rand scriptum, "Atlas Umeros Allevavit." Nartis prolabi mihi placet cum hiemo in Colorato cum patruo amitaque. Generaliter, mihi placet sermones cum omnibus quocum possim confero et mundum vagari. Soror mea in Sinis est adhuc ad docendum Anglice discipulis invalidis, mater mea poemata scribit, pater medicus, et ego mox magister ero.

Pars Tertia - Affectationes Finesque
 Ut nos omnes debemus, magna specto. Spero fore ut aliquando Latine volubiliter loqui queam sicut omnes discipuli mei. Lingua Latina mortua numeranda non est, sicut qui Hebraice loquantur sciunt, linguae sunt mortuae tantum cum nec in memoria ullius hominis nec scripta sunt. Quamquam non est qui Latine loqui possit (praeter Aloisium Miragliam et perpaucios ceteros), somnio diem esse cum aestiva non erunt solae occasiones ad Latine loquendum. Forsitan civitas paula erit aut plus greges in quibus omnes diu Latine loqui, laborare, atque vivere possint. Fortasse ii, sciut ego, liberos Latine colere volent et saeculum novum creabitur quo homines extant qui et Latine et Anglice (aut quidquid linguā in illā regione) loqui possit. Si qui Latine naturaliter loqui potuissent extarent, litteris Latinis Graecisque in modo alternato legi liceat et novae indagationes linguisticae de syntaxe semanticisque Latinis habeatur. Hoc somnium me valde delicit...


In summā, spero fore ut hoc blog me adiuvet Latine scribere meliore et Latinitatem meam melioret. Spero autem latinistas me alteros invenire quibuscum Latine loqui possum atque somnia mea de lingua Latina vivente sociare possum.

Scio quidem Latinintatem meam pessimam esse at noli se retinere me corrigendo. Etiamsi Latinitas mea adhuc haud mirabilis est, ut Horatius dixit, nil desperandum. Meliorabo.