Thursday, May 26, 2011

De 'Arte Mortua'


Amicus quidam mihi vetus in Facebook hanc pelliculam posuit. Cum in lyceo abhinc annos sex essemus, pelliculas huius adulescentis aspiciebamus et nos illis valde fruebamur. Hodie ille adulescens praeclarus est sed, ut videtur in pellicula quam posui supra, saeverior.

Fateor illum mihi deësse ob sententiam eius quam in hac pellicula vidimus. Isto cantui nunc insectationes minuatim faciam.

"Ludiones implicatos videri mallunt, nos autem implicati non sumus."
Haud infitias eo ludiones implicatos videri malle et saepius nimis falsos esse. Adhuc recte dicit at calli quod sequitur, ut dicam, bona finis non est.

"Demens sane sum si me tantae operae tantique lucri quod assiduissime lucrati estis dignum censeam. Perdormiebam cum in pharmacopolio munus functi essetis."
Hoc subcontumeliosum! Qua de re in pharmacopolio munus fungi magis dignitatis quam artem edere? Qui in pharmacopolio munus fungantur vitia etiam sustinere funguntur! At quidnam hoc vitium? Vivere, edere, legere, apud amicos sibi frui, scurra esse? Munus ei est quia uber auctor et ludio est! Estne vitium ei opera ob ingeniositatem? Si homines ei pecunias dent ob hoc 'vitium,' dignus est. Oblectato aprobationeque sensus vitae opus est hominibus et id praebet. Tantae operae tantique lucri quod "assiduissime lucrati estis" valde dignus est.

"Totum somnium est. Medicamina gero."
Non est somnium, hominibus placet. Utrum an non medicamina gerat non interest. (Nihilo setius est enim iocosum)

"Per lucrum volvimus cum Georgius Carlin in supulcro suo volvat."
Uter vir, Bo Burnham Georgiusque Carlin, est interpres civitatis nostrae. Carlini Burnham non deësset. Item Carlin quoque per lucrum volvebat...

"Et omnes pauperes multo digniores... quia nomen mihi illuminatum esse voluit, familiam quindecim dies diebus quadraginta hercle multiplicatas aluissem."
Ob pauperitatem solam illi homines digniores? Mores sui valde pravi. Nullus homo dignus ob pauperitatem est. Dignus est ob sedulitatem eius. Qua de re pauper familiam suam sustinere non possit? Licet ob difficultatem vitae omnibus hominibus occasiones idem non adsint at non est quod digniores eo sint quo minus lucri lucrentur. Si familiam quindecim dies diebus quadraginta hercle multiplicatas alere Burnham potest et illos pauperes eo digniores esse opinatur, eum decet sic facere! Vae...

"Artifex sum, di mi ignoscant! Artifex sum, noli me laudare, quaeso! Artifex sum, noli me observare, quaeso! Artifex sum, licet me castigare! Artifex gloriosus, pergloriosus! Artifex sum, artifex sum, artifex sum! Sed modo adulescens, modo adulescens, adulescens, adulescens et forte adolescam..."
Hoc percontumeliosum! Artifex enim est, non est quod pigere debet. Verum probe dixit "licet me castigare" ut ego eum castigo. Macte virtute. Atque haud gloriosus est, non se dignat dignum nihili fere. Contemptus est. Ceterum se dicit modo adulsecentem esse et forte adolescat. Probe dixit etenim ita spero.

Iam aliter habeatur haec pellicula... maius lucrum lucratus est quam si "egomet" dixisset "munus meum amo et dignus sum observari laudarique." Hominibus valde placet ipsos digniores esse dici quam homines qui sese studuisset praestare ceteris, praecipue ab illis qui tales sunt homines. "Haud tam dignus sum quam tu!" Haec sententia est causa solvendi argentum multum... Igitur forsitan Burnham est argutus. Sui causa sic spero nam nisi ei se suspendenum sit. (Quam acer sum ego!)

Tuesday, May 24, 2011

Pugna Saeculi


Haec pellicula tam mirabilis ut quid dicam nescio... Musica auribus placet (si musicam rap auscultare tibi libeat), cinematographia clara peritaque, histriones cantoresque splendidi, et tandem sententiae perbene explicatae sunt. Nescio quomodo incipiam...

Primo si Keynem Hayekemque non cognoscas, paululum de philosophiis propriis: Keynes Hayekque oeconomistae primae dimidiae partis saeculi XX erant qui in in terminis adversis spectri oeconomici, ut dicam, stant. Keynes philsophiam oeconomicam quae (ex anglico) 'ab summo in fundum' dicatur proponit cum Hayek adverse 'ab fundo in summum' proponat. 

Nos hodie philosophia Keynesiana in USAe utimur. Id est, res publica Americana pecuniis utitur quae nondum extant ut pecuniae in oeconimiam nostram immittantur et ut, secundum philosophiam Keynis, oeconimia nostra circulet. Respublica munera creat subsiciva ut plus pecuniarum munerumque adsit. Consumere est dominus. Hayek aliter proponit: 'munera sunt modus vivandi, non fines ipsae.  Auctus verum fretum productione.' 

Maior pars pellicula libris sententiisque κλεινοῖς alludit: Libri: Keynis The End of Laissez-Faire, Hayekis The Road to Serfdom et The Pretense of Kowledge etc. 

Nota bene praesidem Keynem adiuvare quamquam victus est. Sententiae auctorum huius pelliculae tunc perlucent quo Keynes victor indictus est. Quamvis Hayek vincat aut prope dicit, populus Keynei favet. Nota etiam custos in initio Hayekem non cognoscere quo ille operarius publicus gratias Keynei debet et Hayek minus clarus est. Sunt etiam philosophi alteri: Malthus, Say, Mises.

Ceterum haec pellicula mihi placet valde. Cum pelliculam aspicerem, me sensit studium penitum rerum oeconomicarum apud antiquos nostros. Forsitan in futuris plus de rebus oeconimicis apud Romanos Graecosque legam? Reapse philosophiam Hayekianam diligo quamquam Latine perbene explicare nequivi, quam ob rem, quaeso, ignosce mihi.

Saturday, May 21, 2011

Vita Fluitans

Nimium tempus transvolavit ex quo vobis novissimus scripsi, at nunc nuntias de futuris meis atque vitae affero! (quaeso, detinete plaudere) Sicut primum in blog meo de tribus partibus vitae meae scripsi, denuo de tribus partibus scribam. Tres partes sunt Academia et Germania et Litterae.

Pars Prima - Academia
Universitatem Columbiam Novo Eboraci proxima dua semestria frequentabo! Testimonium Post-Baccalaureum solum sequar at postquam vel M.A. vel Ph.D petam. Notae mihi in Frankliniano & Marshalliano inter primos duos annos flagitiosissimae erant quod facultatem institutum inveniendi contigisse mihi censeo. Attamen posteros duos annos notae mihi bene fiebant et mirifice laureatus cum laude sum :).

Quod me vexat, diaetam invenire opus est. Haud peritus diaetas inveniendi sum quod alma mater hac difficultate me praeteritos quattuor annos liberabat. Nobis discipulis semper diaetas praebebat, at nunc Universitas Columbia eodem modo non agit -.-'

Caput igitur mihi dolet.

Si consilia habeatis fac ut sciam, quaeso, precor, oro!

Pars Altera - Germania
Amoena Brema Mane
Ob institutum nomine Goethe, in Bremam ibo discendi loqui Germanice causa ante diem IVum Nonas Iulias usque ad ante diem Vum Kalendas Augustas (mihi libuit in more Romano dies dare, at in more huius aetatis id est ab IV Iulii ad IIXXX Iulii).
Scilicet linguam Germanam aliquantum examinavi quod haud credibile esset me discere Germanice loqui unum mensem solum. Lingua Latina est mihi auxiliolo ut casibus utitur sed, confidendum est, difficultas generis me habet. Verba quoque valde aliena sunt et quia philologus sum, mihi inquirere originem verborum germanorum sumo. Etymologiae sunt longe alieniores quam verba ipsa! Exempli gratia, verbum germanum pferd sibi vult equus. At unde venit? Antiqui alti Germani pfarifrit quod ab verbo Latino paraveredus venit. Paraveredus est equus additus tabellario ad locos ἐσχάτους incedendum. Qua de re Germani verbum istum asciverunt? Item verbum Germanum arzt sibi vult medicus. Denuo unde venit? Medii alti Germani arzet quod ab verb graecolatino archiater (ἀρχιατρός venit. Archiater erat medicus primarius regi imperatorive. Mehercle.
Nec eo setius iter in Germaniam studium meum excitat et eundo gaudeo. Facultas Germanice loquendi me certe adiuvabit annos futuros


Pars Tertia - Litterae
Edictum Romanticum ab Ayn Rand scriptum iam lego et me diligit. Me interest quia quatenus scio mihi Atlas Mundum Effudit lecto philosophia Randiana bene artibus non concinit. At manifeste erravi, enim perbene artibus concinit dum, ut ipsa ait, "mens affectus ducat." Ars est modum recreandi mundum privum subiectivumque ut mundus ille realis obiectiviorque fiat. Non est (aut fortasse melius, sit) ars sine ratione; non est ars ultra conceptionem. :)

Lego atque temptamina scripta ab professoribus meis futuris. Iam Cum Carmine Crescit et Annus: Ovid's Fasti and the Poetics of Simultaneity ab Katharina Volk scriptum scrutor et commentarium privum scribo. Ita faciam plurima temptamina ab professoribus meis futuris scripta. :)

Vita semper fluitat.


-----------------------------------------------------------
Et nunc vobis qui totum hoc blog legistis, quia imago catti quod praeterito blog posui centenos lectores traxit, sententiam Ovide exprimam cum imagine catti alteri:
"Cum carmine crescit et annus..." 
Et cum anno crescit et cattus.
(hahahae, fere scurra sum! An non.)